Hľadaný výraz: Dt 5,30-33, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. 31 Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et praecepta atque iudicia, quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem”. 32 Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram, 33 sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.

1

mail   print   facebook   twitter